Jump to content

Pagina:CSHB48 corpusscriptorum30niebuoft.pdf/173

E Wikisource
Haec pagina emendata est
163
ANNALIUM VIII 17.

Tali pactione facta (solam enim sub iugum missionis ignominiam Hamilcar deprecatus est), militibus e munitionibus eductis domum rediit priusquam iusiurandum daretur. qui Romae erant, victoria celeriter cognita, ita sunt animis elati, quasi plane debellatum esset; legatisque praesentibus se non amplius continere potuerunt, spe totius Africae occupandae concepta. itaque condicionibus a consulibus propositis non acquiescentes, et pecuniam promissa longe maiorem postularunt, et interdixerunt ne longis navibus vel ad Italiam vel ad alias socias provincias accederent, aut conducticiis inde militibus uterentur.

Ita primo bello Punico anno quarto et vigesimo a Romanis confecto Catulus triumphavit, Q. vero Lutatius consul in Siciliam profectus cum fratre Catulo omnia ibi ordinavit. Siculis arma adempta, tota insula, Hieronis excepto imperio, a Romanis subacta, et amicitia cum Carthaginiensibus constituta.

Sed utrique paulo post seorsim alia gessere bella. nam Carthaginienses reliqui eorum stipendiarii et servitia civitatis et multi ex finitimis, adversa illorum fortuna freti, invaserunt. Romani cum ab hosti-