lia sibi mitti Roma audisset, Gallos denuo est aggressus, ut aut per se victoria potiretur aut mortem oppeteret, quam vitae ignominiosae praeferebat: ac fortuna quadam vicit.
Tum igitur ita cum Romanis actum; eisque Sardinia citra pugnam, et pecuniae rursus datae a Carthaginiensibus: qui cum negotiatores Romanos in mari male tractasse accusarentur, nondum firmatis opibus, minas illorum timuerunt. sequenti anno L. Lentulus et Q. Flaccus bello contra Gallos suscepto, dum una agebant, insuperabiles erant, sed cum separati loca quaedam maioris praedae cupiditate vastare coepissent, Flacci castra noctu circumdata in periculo fuerunt. barbari vero tum repulsi multis sociis adscitis cum magna manu denuo Romanos invaserunt. et P. Lentulo et Licinio Varo se ob multitudinem suam vel sine pugna terrorem incussuros arbitrati, per legatos Ariminensem agrum repetierunt, et eos ipsa urbe, quae sua esset, cedere iusserunt. consules vero, nec ob paucitatem confligere neque illa concedere ausi, inducias fecerunt, ut iis de rebus legati a Gallis Romam mitterentur. qui cum apud senatum eadem postulassent, neque quicquam impetrassent, in ca-