imperium administravit, nec ullum aequum legatis responsum dedit. qui cum liberius locuti essent, alios occidit alios vinxit. cum autem Romani bellum ei decrevissent, territa se et incolumes legatos reddituram pollicetur, et mortuos a latronibus esse caesos ait. Romanis vero caedium auctores poscentibus, neque se quemquam dedituram esse dixit, et Issam exercitum misit. deinde rursus territa Demetrium ad consules misit, tanquam per omnia morem eis gestura. et pax facta est cum legato, Corcyra ab eo accepta. sed cum Romani ad insulam traiecissent, resumpta fiducia, ut mulier levi et mutabili praedita ingenio, ad Epidamnum et Apolloniam misit exercitus. verum quia Romani iis urbibus liberatis, illiusque navibus cum pecunia ex Peloponneso venientibus captis, oram maritimam vastabant, Demetrius autem ob mulierculae vecordiam ad Romanos se contulerat, multis transfugis secum adductis, abiecto animo, imperio abstinuit: quod Demetrius tutorio nomine suscepit. hac de causa Romani a Corinthiis laudati sunt et ad Isthmiacos ludos admissi, in quibus Plautus stadium vicit. inita cum Atheniensibus quoque amicitia civitate donati et ad initia sunt admissi.
Pagina:CSHB48 corpusscriptorum30niebuoft.pdf/180
Appearance