Jump to content

Pagina:CSHB48 corpusscriptorum30niebuoft.pdf/185

E Wikisource
Haec pagina emendata est
175
ANNALIUM VIII 21.

non parebat sed eorum socios quoque offendebat, Issam contra eum sunt profecti; edoctique eum alicubi in portubus insidias collocasse, navium partem ad alterum latus insulae miserunt. quo factum ut, Illyriis contra illos tanquam soli essent conversis, caeteri per otium portu occupato et castris idoneo loco positis insulares eodem die ex imposturae iracundia irruentes profligarent. Demetrium in aliam insulam Pharum persecuti, hostibus superatis urbem proditione ceperunt. Demetrius ad Philippum Macedoniae regem cum magna pecunia confugit, nec ab illo deditus est: sed in Illyrios reversus et a Romanis captus poenas dedit.

21. Sequenti anno Romanorum et Carthaginiensium inimicitiae aperte eruperunt: et id bellum, ut tempore longe priore minus, sic operibus et cladibus longe maius fuit et gravius. eius autem belli potissimus auctor fuit Hannibal dux Carthaginiensium, Hamilcaris Barchini filius, statim a puero contra Romanos exercitatus. aiebat enim Hamilcar se omnes filios tanquam catulos quosdam contra illos alere: illum autem, quem ingenio longe caeteris antecellere videret, iureiurando adegit se hostem fore populo Romano. ea de causa cum aliis eum disci-