plinis tum in re militari diligenter erudiit, usque ad annum aetatis decimumquintum: unde patri defuncto in imperio succedere non potuit. sed post Hasdrubalis obitum, annum tum sextum et vigesimum agens, nihil cunctatus Hispaniensem exercitum statim occupavit; et imperator a militibus salutatus effecit ut etiam ab urbanis magistratibus sibi principatus confirmaretur. his perfectis speciosum quaerebat titulum invadendi Romanos, quem ei Zacynthiorum coloni in Hispania suppeditarunt. qui cum non procul ab amne Ibero habitarent, paulum a mari remoti, Romanos magno studio et honore colebant, atque in Carthaginiensi foedere excepti erant. ea de causa bellum eis intulit Hannibal, haud ignarus Romanos aut opem eis laturos aut clades eorum ulturos. eo accedehat quod eos magnas opes habere norat, quibus in primis egebat. his igitur de causis et ob alia quae contra Romanos ei profutura erant Saguntinos est adortus.
Hispania vero, in qua illi habitant, cum finitimis locis omnibus in Europa versus occidentem sita, ad mare interius et Herculis columnas