Jump to content

Pagina:CSHB48 corpusscriptorum30niebuoft.pdf/189

E Wikisource
Haec pagina emendata est
179
ANNALIUM VIII 22.

tibus, efflagitarunt ut oppugnatione intermissa rebus suis consulendi spatium daretur. interea pretiosissimis quibusque rebus igni absumptis homines imbelles sibi ipsi manus attulerunt: qui erant aetate integra, subito in hostes impetu facto strenue dimicantes occubuerunt.

22. Haec Romanis et Carthaginiensibus belli causa fuit. nam Hannibal multis sociis adscitis in Italiam properabat. quod cum Romani audivissent, indicto senatu tum multa verba facta sunt, tum vero L. Cornelius Lentulus pro contione dixit, non esse cunctandum, sed bellum contra Carthaginienses decernendum, et tam consules quam exercitus bifariam dividendos, et alterum in Hispaniam alterum in Libyam mittendum, ut eodem tempore et ager eorum vastaretur et socii vexarentur, neque Hispaniae opem ferre neque inde auxilia exspectare hostes possent. ad haec Q. Fabius Maximus respondit, non adeo praecipitanter bellum esse decernendum, sed legatos prius mittendos: quod si crimina purgarint, quiescendum; sin iniuriarum convincantur, tum demum bello petendos esse, ut etiam causa belli in illos transferatur. utriusque igi-