Jump to content

Pagina:CSHB48 corpusscriptorum30niebuoft.pdf/193

E Wikisource
Haec pagina emendata est
183
ANNALIUM VIII 23.

eos tollere et classica canere iussit: quo facto, Magone adversarios a tergo adorto, et caeteri et elephantes citra periculum transierunt. vix transierant cum Scipionis copiae advenerunt. cum igitur utrinque speculatum equites misissent, is equestris praelii fuit exitus qui belli totius: Romani enim principio inferiores, multis amissis vicerunt.

Inde Hannibal in Italiam properans, cum vias compendiosiores suspectas haberet, illis vitatis atque aliis tramitibus quaesitis magnas aerumnas toleravit. nam et montes admodum praerupti, et valles flatu ventorum profundis nivibus expletae, et glacies densissima graviter exercitum afflixerunt; multique milites vel hieme vel inedia perierunt, multi etiam domum redierunt. fertur et ipse Hannibal reverti voluisse, nisi confectum iter longius et difficilius fuisset eo quod restabat. eaque de causa coeptis non destitit: ac subito extra Alpes conspectus admirationem simul et terrorem Romanis iniecit.

Dum ille inter progrediendum obvia quaeque subigit, Scipio fratrem C. Scipionem legatum suum in Hispaniam misit, ut aut eam occuparet aut Hannibalem eo retraheret: ipse contra Hannibalem est profe-