Jump to content

Pagina:CSHB48 corpusscriptorum30niebuoft.pdf/194

E Wikisource
Haec pagina emendata est
184
IOANNIS ZONARAE

ctus. ac dies quidem aliquot quieverunt, deinde autem ambo pugnae se pararunt. sed priusquam ad manus veniretur, Hannibal militibus convocatis in itinere captos produxit in medium, rogans utrum vincti duram perpeti servitutem mallent an inter sese singulari certamine congredi, ut victores gratis manumitterentur. ut posterius praetulerunt, eos inter sese commisit. peracto certamine militum suorum animos pro contione confirmavit atque ad bellum acuit: idem et Scipio ex altera parte fecit. deinde ita congressi sunt, quasi cum totis exercitibus conflicturi essent. sed Scipio equestri praelio in primis tentato, multis amissis, victus et vulneratus, atque adeo perimendus nisi a filio septemdecim annos nato protectus esset, timens ne pedites etiam succumberent, statim receptui cecinit ac noctu recessit.

24. Hannibal eius discessu mane cognito ad Padum venit. ubi cum ne unam quidem ratem invenisset (cremarat enim omnia navigia Scipio), fratrem Magonem cum equitibus tranare iussit Romanosque persequi: ipse sursum ad fontes amnis profectus elephantes qua flumen