fundis sagittis, alios cubantes adhuc alios arma induentes, impune occiderunt. Romani enim in tenebris et nebula, nemine cominus congresso, virtute sua uti non potuerunt. tantus autem tumultus fuit, tanta perturbatio, tantus terror eos invasit, ut terrae motus qui tum fiebant non sentirent, quamvis multa aedificia corruerent, multi montes partim finderentur partim collapsi valles complanarent, et flumina veteribus alveis exclusa alio verterentur, quae cum in Etruria fierent, a pugnantibus non sunt animadversa, cecidit ipse Flaminius et maxima multitudo: complures etiam tumulo quodam occupato, ubi diluxit, fuga salutem quaesituri, capti arma et semetipsos impunitate promissa dediderunt. sed Hannibal, iurisiurandi parum memor, omnes captivos qui in castris erant ex subditis et sociis Romanorum dimisit, Romanos ipsos in vinculis asservavit. his actis, itinere Romam intento, Narniam usque agros vastando et urbes subigendo, Spoleto excepto, progressus, C. Centenium praetorem circumventum, evitatis eius insidiis, occidit. a Spoleto repulsus cum pontem Naris deiectum vidisset, idemque caeteris fluminibus
Pagina:CSHB48 corpusscriptorum30niebuoft.pdf/199
Appearance