quae transire necesse habebat esse factum audisset, omisso Romano itinere in Campaniam se convertit, cuius solum fertilissimum et urbem Capuam maximam esse audiebat: quas si occupasset, se caetera brevi tempore adiecturum putabat.
Romani clade audita maesti atque anxii, et semetipsos et caesos lugentes, pontes Tiberis praeter unum deiecerunt, et moenia multis in locis ruinosa celeriter refecerunt, et dictatorem in contione dixerunt. ac bene secum agi existimantes si ipsi manerent incolumes, nulla sociis auxilia miserunt. sed Hannibalis in Campaniam profectione audita, etiam sociis opem ferre decreverunt. Hannibali dictatorem Fabium et M. Minucium magistrum equitum opposuerunt. qui cum eo venissent, cum illo non congressi sunt, sed tergis inhaerentes observarunt quando se pugnae offerret occasio. Fabius enim cum militibus trepidis et victis contra plures et victores Martis aleam experiri noluit; simulque putabat, quo magis agrum vastassent, eo citius commeatus penuria laboraturos. his rationibus adductus neque alteri regioni ulli neque Campaniae opem tulit, et omnes hostes in Campania conclusos et undique ignorantes cir-