cum egisset, non tamen elatus fuit, ut temere Hannibalem aggrederetur, sed Fabii mandatis paruit. unde urbes non tam facile ut prius ad Carthaginienses defecerunt, metuentes ne Hannibale Italia pulso a Romanis finitimis male tractarentur. ac plerique futura considerabant, sed pauci ad Romanorum societatem redibant: quidam etiam donaria miserunt. ex multis autem Hieronis muneribus frumentum duntaxat et Victoriae signum acceperunt, quanquam adeo pecuniae inopes, ut argenteum nummum, prius impermistum et purum, aere admisto adulterarent.
1. Haec tum in Italia acta sunt: ac Romae servilis coniuratio mature oppressa. explorator quidam in urbe deprehensus amputatis manibus dimissus est, ut ipse Carthaginiensibus suae cladis nuntius esset. in Hispania Scipio navali praelio ad Iberi ostia vicit: nam cum pugna principio anceps esset, vela navium resecuit, quo alacrius sui, fuga desperata, dimicarent. nec agros duntaxat vastavit, sed etiam multa loca