Jump to content

Pagina:CSHB48 corpusscriptorum30niebuoft.pdf/209

E Wikisource
Haec pagina emendata est
199
ANNALIUM IX 1.

rent, armis captis et ipsi instruebantur. classicis igitur utrinque canentibus collatisque signis varie et usque meridiem ancipiti Marte pugnaverunt. ut autem ventus est exortus, et ficticii transfugae pro inermibus accepti post Romanos steterunt, ne scilicet a Carthaginiensibus opprimerentur, tunc qui in insidiis erant utrinque consurrexerunt, et Hannibal a fronte impetum fecit cum equitibus, et undique ab hostibus Romani premebantur, nec minus ventus et pulvis in facies eorum violenter incidentes eos turbabant, crebrumque ex fatigatione anhelitum impediebant, ut et visu et voce privati promiscue nulloque ordine caederentur. tanta igitur multitudo cecidit, ut Hannibal vulgi inire numerum ne tentarit quidem, equitum autem et senatorum numerum ad senatum Carthaginiensem non scripserit, sed per modios anulorum demonstrarit. soli enim senatores et equites anulis utebantur. multi tamen cum Terentio tum quoque evaserunt, sed Paulus occubuit. at Hannibal fugientes non persecutus est, neque Romam properavit. nam cum vel totum exercitum vel partem eius e vestigio Romam perducere atque continuo debellare potuisset, non tamen fecit, quamvis suadente Maharbale. quare probro