ei datum est quod vincere possit sed uti victoria nesciat. rem sane tum neglectam postea nunquam resarcire potuerunt. et Hannibalem cessationis ita paenituit, ut continenter exclamaret “o Cannae, Cannae.”
2. Romani autem, excidio proximi, victoriam per Scipionem recuperarunt P. Scipionis in Hispania bellum gerentis filium, qui patrem vulneratum defenderat. tum vero miles Canusium fugit, adeptusque gloriam, ab iis qui eodem se receperant imperium ultro delatum accepit, et rebus ibi constitutis praesidia misit finitimis, in rebus et deliberandis et gerendis dexter.
Qui Romae erant cladem audiverunt sed non crediderunt: cum credidissent, luxerunt; et in curia congressi rebus infectis recedebant: donec tandem Fabius dixit, exploratores esse mittendos qui et rem gestam et quid ageret Hannibal nuntiarent, ipsis vero non plorandum esse sed pedetentim procedendum ut ea quae facto essent opus tempestive gererentur, et copias quantae possint maximae conscribendas esse et finitimorum opem implorandam. posthaec cum Hannibalem in Apulia esse cognovissent, et a Terentio litteras accepissent de salute et actis eius,