nonnihil receptis animis dictatorem Marcum Iunium, Tiberium Sempronium Gracchum magistrum equitum dixerunt. et e vestigio non iuvenes duntaxat sed etiam effetos senes conscripserunt, et carcere aperto maleficis impunitate, servis libertate promissa, etiam latrones aliquot in militum catalogos rettulerunt. ad haec socios arcessiverunt, beneficiorum quae accepissent admonitos, aliis frumentum aliis argentum polliciti, quod prius facere non soliti erant; et in Graeciam miserunt, auxilia vel impetraturi vel mercede conducturi.
Hannibal Romanorum conspiratione et apparatu cognito in Cannis se tenuit, desperata repentina urbis expugnatione; et foederatos ut prius etiam gratis dimisit, Romanos vero spe venditionis asservavit, ut ea re suas opes augeret, Romanorum imminueret. sed cum nemo veniret qui captivos requireret, eos aliquot domum mittere iussit afferendae pecuniae causa, prius iureiurando adactos, se redituros esse. sed cum eos ne tum quidem redimere vellent, eos qui nominis alicuius erant Carthaginem misit: caeteros partim excruciatos necavit, partim inter sese dimicare coëgit, amicis et cognatis inter se commissis. qui vero petendae pecuniae causa missi fuerant, reversi, ut iureiurando satisfecisse viderentur, et post fuga elapsi, a censoribus notati semetipsos peremerunt.