rogabat quosnam illorum loco crearent; et cum exiguo tempore alios sufficere non possent, omnes illos ut necessarios dimiserunt, et inter se reconciliati pacem cum Hannibale fecerunt. qui celeriter relicta Neapoli Capuam venit, et pro contione post multa alia grata auribus, Italiae principatum eis promisit, ut spe erecti se pro semetipsis laborare alacrius pugnarent.
Post Capuae defectionem etiam reliqua Campania in motu fuit: cuius defectionem Romani aegre ferebant. Hannibal autem Nucerinos oppugnavit. qui cum obsiderentur, inutilem aetatem ob cibariorum penuriam expulerunt. quos Hannibal non recepit, neque alio quam in urbem redeundi potestatem dedit. quamobrem caeteri quoque cum una veste se urbe excessuros pepigerunt. at ille urbe potitus senatores in balneis inclusos suffocavit: reliquos cum discedere quo vellent iussisset, multos in itinere interfecit. sed tamen eorum multi in silvas profugi evaserunt. ea crudelitate caeteri territi non amplius eius fidei se permiserunt, sed resistebant dum poterant. Nolanique de facienda deditione consultantes, illo facinore viso Marcellum clam arcessiverunt, Hannibale