Jump to content

Pagina:CSHB48 corpusscriptorum30niebuoft.pdf/214

E Wikisource
Haec pagina emendata est
204
IOANNIS ZONARAE

ab urbis oppugnatione repulso. inde digressus Acerranos fame domuit, iisdem quibus Nucerinos condicionibus, eodemque tractavit modo. deinde Basilinas est aggressus, quo Romani eorumque socii circiter mille confugerant; qui civibus proditionem molientibus occisis, Hannibaleque saepe profligato, famem quoque fortiter tolerarunt. cum autem commeatus defecisset, quendam in utre ad dictatorem miserunt; qui noctu dolia farina plena in flumen coniecta eos in tenebris observare iussit. hoc modo clam eos ad tempus aluit: sed tandem uno dolio ex allisione confracto Carthaginienses re animadversa catenis fluvium munierunt. ut autem fame et vulneribus multi perierunt, altera urbis parte deserta et ponte interrupto, in altera obsidionem tolerarunt. postea semen raporum in quendam locum extra murum abiecerunt, ut hostes eos diu habituros crederent unde viverent. qua eadem opinione deceptus Hannibal, eorumque fortitudinem admiratus, eos ad pactionem provocatos pecunia vendidit. quos Romani non modo cupide redemerunt, sed etiam honorarunt.