in alios montes dimisit. qui cum evasissent, Romanis spe pacis excubias non habentibus, postridie ad Neronem in colloquium venit: sed totum diem consumpsit priusquam quicquam confirmaretur. itidemque noctu alios dimisit. et sic aliis quoque diebus fecit, subinde aliquid in pactis cavillando. denique et ipse cum equitatu et elephantis se subduxit. et cum evasisset, Neroni denuo formidabilis exstitit.
Quo Romae cognito successor Neroni datus est. cum autem dubitaretur quis eius loco mittendus esset (neque enim res quemlibet postulabat, et multi clade Scipionum deterrebantur), P. Scipio is qui patrem vulneratum conservavit ultro se ad illam expeditionem obtulit, iuvenis virtute praestantissimus et optime institutus. statimque est electus: sed cum non multo post eius iudicii populum paenituisset, tum ob aetatem (annum enim quartum et vigesimum agebat) tum propter domum eius patris et patrui interitu funestam, denuo in publicum progressus pro contione patribus conscriptis ita satisfecit ut imperium ei non adimerent, sed M. Iunium virum senem collegam adiungerent.