reversus, abitu suo ad id usque tempus caelato, captivos aliquot in castra Hannibalis misit qui ei quid actum esset narrarent; et caput Hasdrubalis in propinquo cruci affixit. Hannibal clade et caede fratris cognita, Neronisque victoris reditu, in magno luctu et maerore fuit: saepe de fortuna questus est, saepe Cannas inclamavit. atque in Bruttios regressus ibi quievit.
10. At Scipio Hispaniae praeesse iussus donec ibi omnia composuisset, primum in Africam duabus quinqueremibus navigavit; eodemque forte fortuna etiam Hasdrubal Gisgonis filius appulit. quos cum Syphax ambos humaniter accepisset (erat enim Carthaginiensibus foedere iunctus, et Africae parti imperabat) et reconciliare inter se studeret, Scipio respondit, sibi nullas cum Hasdrubale privatas esse inimicitias, neque rei publicae nomine faciendae pacis auctoritatem habere.
Reversus in Hispaniam cum Ilitergitanis bellum gessit, quod Romanos post Scipionum caedem ad se profugos Carthaginiensibus dedissent. neque prius urbem cepit quam ipse moenia conscendere ausus vulneratusque est: milites enim verecundantes et illi metuentes promptius