subierunt. et potiti victoria, hominibus omnibus occisis, totam urbem incenderunt. qua re territi multi ultro deditionem fecerunt, multi vi subacti sunt, multi, cum obsiderentur, urbes cremarunt, semetipsos et suos iugularunt.
Maxima parte Hispaniae subacta Scipio Carthaginem rediit: ubi in honorem patris et patrui funebres ludos in armis edidit. in quibus praeter alios duo fratres de regno inter sese contendentes, pacificatione frustra a Scipione tentata, decertarunt; et maior natu minorem, licet validiorem, interfecit.
Postea Scipione aegrotante Hispani res novas moliti sunt. nam exercitus Scipionis, qui circa Soncronem hibernabat, se commovit: et cum prius etiam parum dicto audiens esset, nec tamen defectionem plane prae se ferret, tum cognito morbo Scipionis, dilata etiam stipendiorum solutione, aperte defecit, pulsisque tribunis sibi consules elegit. fuerunt autem circiter octo milia. qua de causa Hispani etiam ad deserendam fidem facti promptiores, socias civitates afflixerunt. et Mago Gades iamiam relicturus, neque reliquit, et mediterraneis multum detrimenti attulit.