totaque urbe duobus tribunis militum mandata rediit. verum in Africam traíicere non potuit. sic autem Carthaginienses adventum eius timuerunt, ut pecunia missa Philippum ad bellum Italiae inferendum concitarent, et Hannibali frumentum et milites mitterent, Magoni classem et pecuniam, ut a traiectu Scipionem prohiberet. Romani autem, ex ostentis quibusdam illustris victoriae spe concepta, legiones Africanas et novos militum delectus quot vellet Scipioni decreverunt. ex consulibus vero M. Cethegum Magoni, P. Sempronium Hannibali opposuerunt.
12. Carthaginienses autem metuentes ne se Masinissa cum Scipione coniungeret, Syphaci persuaserunt ut illi principatum restitueret, facile eundem recepturus. Masinissa fraudem intelligens, reconciliationem ipse quoque simulavit, ut eos magna clade afficeret, ob Sophonisbam quam propter principatum amissum iratior. itaque Romanis studuit, quamvis se partes Carthaginiensium fovere profiteretur. contra Syphax cum Afris consultum vellet, se Romanum foedus colere praetendebat. a quo Scipio admonitus ne traiiceret, caduceatore eodem die clam ablegato, ut cum nemine colloqui posset, ne id resciscerent milites,