Jump to content

Pagina:CSHB48 corpusscriptorum30niebuoft.pdf/247

E Wikisource
Haec pagina emendata est
237
ANNALIUM IX 12.

in quibus multi et equi et homines perierunt. Romani cum haec noctu perpetrassent, nihil incommodi acceperunt: sed mane Hispani qui Carthaginiensibus recens auxilio venerant ex improviso impetu in illos facto multos occiderunt.

Inde Hasdrubal statim Carthaginem, Syphax domum rediit. Scipio vero Syphaci Masinissam et C. Laelium opposuit, ipse contra Carthaginienses est profectus. illi vero ad munitionem castrorum in quibus Romani hibernarant, quoque omnia sua contulerant, naves miserunt, ut aut eas caperent aut Scipionem a sese removerent. nec frustrati sunt: eo enim cognito, obsidione relicta propere stationem navium custodiit. primo die hostes facile propulsarunt Romani, postridie longe inferiores fuerunt: nam Carthaginienses ferreis manibus iniectis naves aliquot eorum revellerunt. sed in terram exscendere non ausi, navibus domum reductis, imperium Hasdrubali abrogatum Hannoni cuidam tradiderunt. inde Hasdrubal servis et transfugis susceptis suapte auctoritate copias non imbecilles coegit, et Hispanis qui in castris Scipionis militabant sibi clam conciliatis noctu castra eius ex insidiis adoriri instituit. atque effecisset aliquid, nisi et augures auspiciis turbati et Masinissae mater