Jump to content

Pagina:CSHB48 corpusscriptorum30niebuoft.pdf/255

E Wikisource
Haec pagina emendata est
245
ANNALIUM IX 14.

cionibus, decemque legatis missis qui una cum Scipione omnia administrarent. pactis firmatis triremes traditae cremataeque sunt: elephantorum maior pars Romam missa, reliqui Masinissae donati. Africam Romani, Carthaginienses Italiam reliquerunt.

Hic secundi belli Punici post annos sexdecim exitus fuit. Scipio autem magna parta gloria cognomentum Africani tulit (iam tum enim Carthagini finitima Libya Africa vocabatur), et multis captivis civibus receptis liberator a multis dictus, in summo honore fuit. Hannibal contra a suis civibus accusatus est quod Romam capere potuerit nec voluerit, et manubiis in suum peculium conversis rem publicam fraudarit. sed absolutus est, nec multo post summum Carthaginiensium magistratum adeptus.

15. Hoc bello confecto Romani aliis adversus Philippum Macedonem et Antiochum sunt implicati. nam Punicis adhuc certaminibus districti Philippum, quamvis parum amicum, tamen colebant, ne Carthaginienses adiutaret aut Italiam invaderet: pace autem cum illis consti-