gulus, dudum eius foederati, ad Romanos defecissent, etiam Aetolos suspectos habens et rebus suis metuens cum maiori copiarum parte in suum regnum properavit. cuius adventu cognito Apustius hieme instante, recessit.
Galba ex morbo recreatus, pluribus copiis comparatis, sub veris initia in Macedoniam properavit. cumque castra in propinquo haberent, levia certamina inter equites et velites facta sunt. Romanis autem ia locum quendam digressis unde commeatus facilius suppeteret, Philippus eos sui metu fugisse ratus ex improviso praedatores aliquos occidit. quo Galba animadverso, e castris eruptione facta longe plures interfecit: Philippum vero victum et saucium noctu recedentem non est persecutus, sed Apolloniam rediit. Apustius interim cum Rhodiis et Attalo mare peragrans complures insulas subigebat.
Sub idem tempus Carthaginiensis quidam Hamilcar, Magonis in Italia commilito, qui ad tempus quietus ibi remanserat, exorto Macedonico bello Gallos ad defectionem impulit; cum iisque Ligures bello ador-