Jump to content

Pagina:CSHB48 corpusscriptorum30niebuoft.pdf/260

E Wikisource
Haec pagina emendata est
250
IOANNIS ZONARAE

quanquam Philippi ob Argos ab eo acceptum amicus, pacem cum ipso fecerat. nam quia Macedo multa simul curare non poterat, eam urbem, veritus ne a Romanis caperetur, Nabidis fidei depositi instar commisit.

Aelio Paeto consule bellum cum Gallis gerente, etsi multi utrinque in conflictibus ceciderunt, nihil tamen memorabile gestum est. obsides Carthaginiensium eorumque servi et captivi venumdati urbes in quibus quique degebant occupare ausi, multis civibus interfectis, a Cornelio Lentulo praetore sunt oppressi priusquam gravius aliquid committeretur. at Galli successibus elati cum Romanos obiter secum bellare animadverterent, ita se parabant quasi ipsam urbem oppugnaturi. quo conatu Romani territi utrumque consulem, Cornelium Cethegum et Minucium Rufum, contra Gallos miserunt: qui inter se divisi alius aliam regionem vastavit. ut consules, ita etiam hostes divisi, qui cum Hamilcare fuerunt, victi a Cethego pacem impetrarunt: reliqui ea clade territi cum Rufo agros impune vastante non sunt congressi, nec tamen ab armis recesserunt.

Tunc etiam Flaminius cum Attalo totam Boeotiam subegit. et