Jump to content

Pagina:CSHB48 corpusscriptorum30niebuoft.pdf/263

E Wikisource
Haec pagina emendata est
253
ANNALIUM IX 17.

legibus civitatis, armis nostris, victoriis, triumphis.” sed L. Valerius tribunus plebis, Catoni adversatus, auctor fuit ut mulieribus patria ornamenta redderentur. qua de re cum ad populum multa verba fecisset, oratione ad Catonem conversa “tu, Cato” inquit, “si ornamenta mulierum iniquo animo pateris, et aliquid magnificum et philosopho dignum praestare cupis, in orbem eas radito, tunicis et palliis induito, atque etiam, si diis placet, armato et equis impositas in Hispaniam ducito, atque adeo huc adducito ut et contionibus nostris intersint. age, arcessamus eas huc.” cum haec dicteria Valerii mulieres audivissent (multae enim eventus exspectatione suspensae iuxta forum versabantur), in contionem irruperunt, contra legem vociferantes. qua citra cunctationem soluta, statim ibi ornamentis quibusdam sumptis cum tripudiis abierunt.

Cato in Hispaniam profectus cum omnes usque ad Iberum conspirasse atque in unum convenisse didicisset, ut semel universi cum eo pugnarent, praelio victos ad deditionem compulit, metuentes ne eodem terrore etiam urbes amitterent. ac tum quidem eis pepercit: post autem, cum quidam suspicionem de se praebuissent, omnibus arma ademit, et ipsos cives sua moenia evertere coegit. litteris enim in omnia loca