Jump to content

Pagina:CSHB48 corpusscriptorum30niebuoft.pdf/264

E Wikisource
Haec pagina emendata est
254
IOANNIS ZONARAE

missis eodemque die redditis, omnia moenia eodem die dirui iussit, contumacibus mortem comminatus. quibus magistratus lectis, singuli putantes sibi solis ita scriptum esse, ne spatio quidem ad deliberandum sumpto munitiones omnes deiecerunt.

Iberum transgressus, cum Celtiberis hostium sociis ob multitudinem congredi non ausus, mirabiliter homines tractavit, alias maiora stipendia pollicendo ut ad se transirent, alias monendo ut domum redirent, alias etiam certum pugnae diem designando. ita factum ut inter se dissentientes cum eo pugnare ausi non fuerint.

18. Tum Flaminius Argos oppugnavit. Romani enim Nabidem, neque sibi fidum et Graecis formidabilem, hostem iudicarant. sed cum ei auxilia a Philippo missa essent, Flaminius Spartam oppugnaturus, Taygeto monte citra laborem superato, ad ipsam usque urbem adversante nemine pervenit. Nabis enim, et Romanos metuens et civibus diffidens, se loco non moverat ut illi mature occurreret, sed cum iam prae foribus adesset eruptionem fecit, eo tum ob laborem itineris tum propter castrametationis occupationem contempto, ac nonnullos turbavit.