postridie oppugnantes cum magna clade suorum adortus de caetero intra moenia se continuit. Flaminius igitur parte copiarum ibi relicta ne hostis alio abiret, ipse cum fratre suo, Rhodiis et Eumene Attali filio, agros vastavit. quibus rebus ad desperationem adactus Nabis caduceatore ad Flaminium misso non statim pacem impetravit: nam quae condiciones ei ferebantur, eas neque repudiare neque multitudine prohibente accipere ausus est. sed cum Romani urgerent, et totam paene Spartam (quadam enim parte moenia non habebat) cepissent, non diutius cunctatus, pace cum Flaminio facta et legatis Romam missis reconciliatus est.
Flaminius tum omnibus Graecis libertatem dedit, eosque postea convocatos, beneficiis quae accepissent commemoratis, monuit ut benevolentiam erga populum Romanum conservarent; et praesidiis omnibus deductis cum toto exercitu discessit.
Romam profecto Nabis novis rebus studuit. quo motu tota paene Graecia impulsu Aetolorum est concussa: seque bello gerendo pararunt, ad Philippum et Antiochum legatis missis. cui persuaserunt ut Romanis