Jump to content

Pagina:CSHB48 corpusscriptorum30niebuoft.pdf/266

E Wikisource
Haec pagina emendata est
256
IOANNIS ZONARAE

bellum inferret, spe et Graeci et Italici regni proposita. Romani turbatis adhuc rebus, sine ulla spe Antiochi superandi, satis habuerunt si sua tueri possent. nam Antiochus domesticis viribus multum posse putabatur, cum propter alia, tum quod Mediam subegisset: sed multo maior factus erat affinitate Ptolemaei Aegypti et Ariarathis Cappadociae regum.

Antiochum igitur, de quo talis esset opinio, belli Philippici tempore coluerunt, per legatos amice cum eo agentes et munera missitantes: sed Macedone victo, quem pridem timuerant, contempserunt. at ille in Thraciam traiecit, et praeter alia vi subacta Lysimachiam desolatam instauravit, qua ad belli gerendi commoditatem uteretur, a Philippo et Nabide arcessitus. Hannibal quoque coram in spe eum erexerat, fore ut Carthaginem atque inde im Italiam navigans, Ionii sinus gentibus subactis, Romam ipsam oppugnare posset. pervenit autem Antiochus bis in Europam atque in Graeciam, sed Ptolemaei morte audita cum in eo sibi putaret esse omnia ut Aegypto potiretur, Seleuco filio Lysimachiae cum copiis relicto abitum paravit. caeterum cum Ptolemaeum