26. Dehinc tertium bellum Punicum est conflatum. Carthaginienses enim humilem illam fortunam haud ferentes, socios et classem ad bellum Numidicum contra foedus comparabant. Romani autem, caeteris rebus ex sententia confectis, non quieverunt, sed per Scipionem Nasicam iis de rebus expostulantes, apparatum illum omitti iusserunt. et quia de Masinissa querebantur, et propter bellum cum illo susceptum imperata detrectabant, pactione inter illos facta a Masinissa impetravit ut quadam provincia eis cederet, sed cum nihilo magis parerent, Romani paulisper cunctati, cum primum magno praelio a Masinissa victos esse audiverunt, bellum eis indixerunt. Carthaginienses vero ea clade afflicti et territi (nam ab aliis quoque finitimis premebantur) legatis Romam missis auxilia petiverunt, se Romanis omnibus in rebus obsecuturos simulantes. nam cum foedus rupturi essent, facile quidvis promittebant.
Ea de re concilio a senatu indicto Scipio Nasica legatos Carthaginiensium admittendos et pacem cum eis faciendam esse censuit, M. Cato contra nec admittendos esse nec belli decretum abrogandum.