verum senatus et preces legatorum admisit, et pacem eis est pollicitus, obsidibus petitis. quos L. Marcius et M. Manilius in Sicilia acceptos Romam miserunt: ipsi festinanter in Africam appulerunt. castrisque positis et magistratibus Carthaginiensium arcessitis non omnia simul quae postulabant exposuerunt, veriti ne iis praecognitis, rebus integris bellum capesserent. ac primum frumentum petentibus datum, deinde triremes, postea machinae. denique armis etiam acceptis (Carthaginienses enim clam alium magnum apparatum habebant), eos urbem diruere et aliam in mediterraneo sine muris exstruere, octoginta stadiis a mari dissitam, iusserunt. ad illud Carthaginienses in lacrimas soluti tanquam urbe capta lamentati sunt, precatique consules ne patriae afferre manus cogerentur. sed cum nihil proficerent, et aut imperata exsequi aut bellum experiri iuberentur, multi apud Romanos ut iam victores remanserunt, caeteri in urbem regressi quosdam ex magistratibus occiderunt quod non principio bellum amplexi essent, et Romanis quos intra moe-
Pagina:CSHB48 corpusscriptorum30niebuoft.pdf/292
Appearance