nia reppererant interfectis bellum aggressi omnes servos manumiserunt, exsules revocarunt, et Hasdrubale denuo imperatore creato arma triremes machinas repararunt. quippe bello urgente de excidio periclitantes omnia quibus erat opus perexiguo tempore compararunt, nulli rei parcentes, adeo ut statuas quoque ob aeris penuriam conflarent, et capillis mulierum ad funes conficiendos uterentur. consules principio spe concepta, se eos ut inermes facile capturos, scalas duntaxat pararunt quibus moenia transscenderent: sed ea oppugnare adorti, cum hostes armatos et rebus ad propulsandam obsidionem necessariis instructos vidissent, machinas fabricare instituerunt. quibus non sine periculo confectis (Hasdrubal enim materiam comportantes ex insidiis vexabat) urbem sunt aggressi. ac Manilius, terra impetu facto, nihil urbi nocuit: Marcius, qua mare paludosum est, parte muri deiecta, non ingressus est. Carthaginienses enim eos qui penetrare conabantur reppulerunt; et noctu per ruinas eruptione facta, multis occisis, machinas plures cremarunt. neque etiam Hasdrubal cum equitibus eos late vagari in agris patieba-
Pagina:CSHB48 corpusscriptorum30niebuoft.pdf/293
Appearance