Jump to content

Pagina:CSHB48 corpusscriptorum30niebuoft.pdf/294

E Wikisource
Haec pagina emendata est
284
IOANNIS ZONARAE

tur, neque auxilis Masinissa iuvabat: nam principio belli non arcessitus, neque permissum ei pollicenti fuerat ut solus Hasdrubalem debellaret.

27. Consules igitur, propter eventus illos et classem ex statione in paludibus morbo laborantem, obsidionem solverunt. ac Marcius mari aliquid efficere aggressus aut oram maritimam vexare, cum res non succederet, domum versus abiit, cursuque converso Aegimurum subegit. Manilius in mediterranea profectus, cum ab Himilcone, qui etiam Phameas dicebatur, Carthaginiensis equitatus praefecto lacesseretur, Carthaginem rediit. sed ibi quoque foris ab Hasdrubale, intus eruptione civium, noctu et interdiu fatigabatur. itaque Carthaginienses per contemptum usque ad castra processerunt; ac multis amissis (nam plerique inermes erant) rursus in moenia sunt conclusi. Manilius vero, si Hasdrubalem vicisset, caetera in proclivi fore ratus, in primis operam dedit ut cum eo congrederetur, factaque pugnandi copia, recedentem in castellum quoddam persecuturus, per imprudentiam in locum asperum et angustum delapsus graviter impegit. ac cum toto exercitu periisset, ni Scipio