custodiri, ut qui situ ipso defenderetur, animadverteret, scalis subito et navibus admotis adscendit. quem cum iam teneret, etsi Carthaginienses aliquot concurrerunt, eum tamen expellere non potuerunt. at ille Pisoni quid egisset nuntiat et auxilia sibi mitti petit. sed Piso, qui procul in mediterraneis aberat, nihil opis ei tulit. Scipio vero sub ipsum nuntium forte fortuna noctu adventans statim auxilium ei tulit. nam Carthaginienses Mancinum cepissent vel occidissent, nisi naves Scipionis appellere vidissent. tum vero etsi animos desponderant, non tamen ab obsidione recesserunt prius quam Scipio se adesse per captivos quosdam eis nuntiari iussit; arcessitoque Hasdrubale fossis et aggeribus murum aedificiis obductum munierunt. Scipio Mancino Megalia tueri iusso ad Pisonem et copias abiit, ut cum eis bellum urgeret: sed celeriter cum expeditissimis cohortibus reversus Mancinum ab acerrima Hasdrubalis ex urbe oppugnatione liberavit. cum iam Piso quoque advenisset, eum extra moenia ad portas quasdam manere iussit; alios milites ad aliam portam longe distantem, monitos quid facto opus esset, misit: ipse optima copiarum parte assumpta sub noctem mediam transfugis ducibus intra
Pagina:CSHB48 corpusscriptorum30niebuoft.pdf/300
Appearance