noctu incenso, et caeterarum partium plerisque, ne hostibus usui essent. tum Romani portu occupato Byrsam adorti, aedibus quae utrinque erant conscensis, partim in ipsis tectis ad vicinas transibant, partim parietibus inferne perfossis in ipsam arcem penetrabant. quo cum venissent, Carthaginienses pugna omissa pacem petierunt, praeter Hasdrubalem. qui cum transfugis (iis enim Scipio veniam negarat) et uxore atque liberis in Aesculapii templum contrusus se contra oppugnantes defendebat, donec transfugae aede incensa eiusque tecto conscenso extremam ignis necessitatem exspectarunt. tum demum supplex ad Scipionem accessit. quem cum uxor deprecantem videret, eo nominatim vocato exprobravit quod privatae saluti consulens ipsi pacem impetrare non permisisset; ac primum liberos, deinde semetipsam in ignem coniecit.
Carthagine ad hunc modum capta Scipio scripsit in hanc sententiam “Carthago capta est: quid igitur iubetis?” qua de re cum lectis his deliberaretur, Catone urbem evertendam et Carthaginienses delendos esse censente, Nasica vero adhuc eis parcendum esse asseverante, magna