Jump to content

Pagina:CSHB48 corpusscriptorum30niebuoft.pdf/308

E Wikisource
Haec pagina emendata est
298
IOANNIS ZONARAE

insula vitam ago. unde factum est ut consulum et dictatorum historia minus absoluta esset. iis igitur praeter institutum meum omissis imperatorum historias conscribam, re paulo altius repetita, ut et lectores qua ratione Romanorum sive democratia sive aristocratia in monarchiam sit mutata intelligant, et historia certo quodam ordine progrediatur.


1. Romanum imperium, ut dictum est, initio reges tenuere, usque ad eversionem tyrannidis Tarquiniorum. ab eo tempore administratio rerum penes praetores dictatores consules tribunos consulari potestate et tribunos plebis fuit, usque ad Pompeium Magnum et C. Iulium Caesarem. Pompeius porro filius fuit Strabonis illustris Romani virique praetorii, qui Cinnae violentius imperanti restitit, iam tum enim res Romana laborabat, magistratibus tyrannidem spectantibus, legitimaque imperia asper-