I. Elegia de Fortuna.
Res eadem assidue momento volvitur uno
Atque redit dispar res eadem assidue.
Vindice facta manu Progne pia dicta sorori,
Impia sed nato vindice facta manu.
Carmine visa suo Colchis fuit ulta maritum,
Sed scelerata fuit carmine visa suo.
Conjugis Eurydice precibus remeabat ad auras;
Rursus abest vitio conjugis Eurydice.
Sanguine poma rubent tristi nece tincta repente ;
Candida quae fuerant, sanguine poma rubent.
Daedalus arte sua fugit Minoia régna ;
Amisit natum Daedalus arte sua.
Munere Palladio laeti qua nocte fuere,
Hac periere Phryges munere Palladio.
Nate, quod alter ades cœlo, das gaudia Ledae,
Sed mœret mater, nate, quod alter abes.
Hostia saepe fuit diri Busiridis hospes,
Busirisque aris hostia et ipse fuit.