Laeta vireta tument, foliis sese induit arbor,
Vallibus apricis laeta vireta tument.
Jam Philomela gemit modulis Ityn impia mater,
Oblatum modulis jam Philomela gemit.
Monte tumultus aquae properat per laevia saxa
Et late resonat monte tumultus aquae.
Floribus innumeris pingit sola flatus Eoi,
Tempeaque exhalant floribns innumeris.
Per cava saxa sonat pecudum mugitibus Echo,
Voxque repulsa jugis per cava saxa sonat.
Vitea musta tument vicinas juncta per ulmos,
Fronde maritata vitea musta tument.
Nota tigilla linit, jam garrula luce chelidon :
Dum recolit nidos, nota tigilla linit.
Sub platano viridi jucunda somnus in umbra,
Sertaque texuntur sub platano viridi.
Tunc quoque dulce mori, tune fila recurrite fusis,
Inter et amplexus tune quoque dulce mori.
III. Epigramma de Narcisso.
CUI pater amnis erat , fontes puer ille colebat,
Laudabatque amnes cui pater amnis erat.
Quod Dryas igne calet , puer hunc irridet amorem,
Nec putat esse decus, quod Dryas igne calet.