Jump to content

Pagina:Caii Sollii Apollinaris Sidonii epistolarum libri IX (FR-631136102 MS 260).pdf/3

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
Monasterii S[anc]ti Illidii Claromont[ensis]
1
260

CAII SOLLII APOLLINARIS SIDONII EP[ISTO]LAR[RUM] LIB[ER] P[RIM]US INCIPIT

[EPISTOLA I]

SIDONIUS CONSTANCIO SUO SALUTEM

Diu praecipis domine major summa suadendi auctoritate sicuti es in his quae deliberabuntur consiliosissimus ut si quae litterae paulo politiores varia occasione fluxerunt prout eas causa persona tempus elicuit omnes retractatis exemplaribus enucleatisque uno volumine includam Quinti Symmachi rotunditatem Gaii Plinii disciplinam maturitatemque vestigiis praesumptiosis insecuturus. Nam de Marco Tullio silere me in stylo epistolari melius puto quem nec Julius Titianus sub nominibus illustrium feminarum digna similitudine expressit. Propter quot illum caeteri quique Frontonianorum ut pote consectaneum aemulati cur veternorum dicendi genus imitaretur, oratorum simiam nuncupaverunt. Quibus omnibus ego immane dictu est quantum semper judicio meo cesserim quantumque servandam singulis pronuntiaverim temporum suorum meritorumque praerogativam. Sed scilicet tibi parui tuaeque examinationi has non recensendas li enim parvum est sed defaecandas ut aiunt limandasque commisi sciens te immodicum esse fautorem non studiorum modo verum etiam studiosorum. Quamobrem nos nunc [...]perquam haesitabundos in li deinceps famae pelagus impellis. Porro [Nota marginalis:romae die ...] autem super hujusmodi opusculo tutius conticueramus contenti versuum felicius quam peritius editorum opinione [opinio...]de qua mihi jampridem in portu judicii publici post lividorum latratuum scyllas enavigatas sufficientis gloriae anchora sedet. Sed si & hisce deliramentis genuinum molarem

BIBLIOTHEQUE

DE LA VILLE

DE CLERMONT-F