invidia non fixerit actutum tibi a nobis volumina numerosiora percopiosis scaturentia sermocinationibus multiplicabuntur. Vale.
[EPISTOLA II]
SIDONIUS AGRICOLE SUO SALUTEM
S aepe postulavisti ut quia Theodorici regis Gothorum commendat populis fama civilitatem litteris tibi formae suae quantitas vitae qualitas significaretur. Pareo libens in quantum epistolaris pagina sinit laudans in te tam delicatae sollicitudinis ingenuitatem. Igitur vir est & illis dignus agnosci qui eum minus familiariter intuentur ita personam suam Deus arbiter & ratio naturae consummatae felicitatis dote sociata cumulaverunt. Mores autem hujuscemodi ut laudibus eorum nihil ne regni quidem defraudet invidia. Si forma quaeratur corpore exacto longissimis brevior procerior eminentiorque mediocribus. Capitis apex rotundus in quo paululum a planitie frontis in verticem caesaries refuga crispatur. Cervix non sedet nervis. Geminos orbes hispidus superciliorum coronat arcus. Si vero cilia flectantur, ad malas medias palpebrarum margo prope pervenit. Aurium legulae, sicut mos gentis est, crinium superjacentium flagellis operiuntur. Nasus venustissime incurvus. Labra subtilia, nec dilatatis oris angulis ampliata. Pilis infra narium antra fruticantibus cotidiana succisio. Barba concavis hirta temporibus, quam in subdita vultus parte surgentem stirpitus tonsor assiduus genas adusque forpicibus evellit. Menti, gutturis, colli, non obesi, sed succulenti, lactea cutis, quae propius inspecta juvenili rubore suffunditur. Namque hunc illi crebro colorem non ira, [Nota marginalis:aliquantum ...] sed verecundia facit. Teretes humeri, validi lacerti, dura brachia, patulae manus; recedente alvo pectus accedens.