Jump to content

Pagina:Caii Sollii Apollinaris Sidonii epistolarum libri IX (FR-631136102 MS 260).pdf/5

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
1

Aream dorsi humilior inter excrementa [...]costarum spina discriminat. Tuberosum est utrumque [...]musculis prominentibus latus. In succinctis regnat vigor ilibus. Corneum femur, internodia poplitum bene mascula. Maximus in minime rugosis genibus honor. Crura suris fulta turgentibus, & qui magna sustentat membra, pes modicus. Si actionem diurnam, quae est forinsecus exposita, perquiras : antelucanos sacerdotum suorum coetus minimo comitatu expetit, grandi sedulitate veneratur : quanquam, si sermo [...]secretus, possis animo animadvertere quod servet istam pro consuetudine potius, quam pro ratione reverentiam. Reliquum mane regni administrandi [...]cura sibi deputat. Circumsistit sellam comes armiger, pellitorum turba satellitum ne absit, admittitur; ne obstrepat, eliminatur, sicque pro foribus immurmurat exclusa velis, inclusa cancellis. Inter haec, intromissis gentium legationibus, audit plurima, pauca respondet. Si quid tractabitur, differt ; si quid expedietur, accelerat. Hora est secunda : surgit e solio, aut thesauris inspiciendis vacaturus, aut stabulis. Si venatione nuntiata procedit, arcum lateri innectere citra gravitatem regiam judicat: quem tamen, si cominus avem feramque aut vianti monstres, aut venanti, manui post tergum reflexae puer inserit, nervo lorove fluitantibus: quem sicut puerile computat gestare thecatum, ita muliebre accipere iam tensum. Igitur [...]acceptum modo [...]insinuatis e regione capitibus intendit, modo ad [...]talum pendulum, nodi parte conversa, languentem cordae laqueum vagantis digito superlabente prosequitur: et mox spicula capit, implet, expellit; quidve cupias percuti, prior admonet. Eligis quid faciat, quod elegeris ferit: et, si ab alterutro errandum est, rarius fallitur [...]figentis ictus, quam [...]destinantis obtutus. Si in convivium venitur, quod quidem diebus profestis simile privato est