Redeunt pulsantes, redeunt submoventes, ubique litigiosus fremit ambitus: qui tractus in vesperam, coena regia interpellante rarescit, et per aulicos deinceps pro patronorum varietate dispergitur, usque ad tempus concubiae noctis excubaturus. Sane intromittuntur, quanquam raro, inter coenandum mimici sales, ita ut nullus conviva mordacis linguae felle feriatur. Sic tamen quod illic nec organa hydraulica sonant, nec sub phonasco vocalium concentus meditatum acroama simul intonat. Nullus ibi lyristes, choraules, mesochorus, tympanistria, psaltria canit: rege solum illis fidibus delinito, quibus non minus mulcet virtus animum quam cantus auditum. Cum surrexerit, inchoat nocturnas aulica gaza custodias, armati regiae domus aditibus assistunt, quibus horae primi soporis vigilabuntur. Sed jam quid meas istud ad partes, qui tibi indicanda non multa de regno, sed pauca de rege promisi? Simul et stylo finem fieri decet: quia et tu cognoscere viri non amplius quam studia personamque voluisti, et ego non historiam, sed epistolam efficere curavi.
VALE. SIDONIUS PHILIMACIO SUO SALUTEM
[EPISTOLA III]
[Nota marginalis:Suetonii...]
I nunc, et legibus me ambitus interrogatum senatu move, cur adipiscendae dignitati haereditariae curis pervigilibus incumbam: cui pater, socer, avus, proavus, praefecturis urbanis praetorianisque, magisteriis palatinis militaribusque micuerunt. Et ecce Gaudentius meus hactenus tantum Tribunitius, oscitantem nostrorum civium desidiam vicariano apice transcendit. Mussitat quidem juvenum nostrorum calcata generositas: sed qui transit derogantes, in hoc solum movetur, ut gaudeat. Igitur venerantur hucusque contemptum, ac subitae stupentes dona fortunae, quem consessu despiciebant, sede suspiciunt. Ille obiter stertentum oblatratorum aures rauci voce praeconis everberat: