Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/424

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
418
t. campanella

III.

Propositiones haereticae in Alvaretio
adversariorum magistro.


I. Deus aliquos amore positivo prosequendo, et plurimos odio negativo ante praevisionem meritorum et demeritoruin decreto aeterno invincibili ab ipso Deo, nedum a nobis, illos praedestinavit, istos reprobavit. Cum Deus ubique testetur se fecisse onines homines ad imaginem et similitudinem suam, et oranes rectos et bonos, ergo nemo poterat esse obiectum odii; alioquin vel Deus fecisset inalos, vel Deus ut malus odisset bonos. Item omnia concilia et patres et scholastici adducunt tantum odium negativum ut Scotus, vel nullum ut divus Thomas ante praevisionem peccati Adae imo et postquam pro iniustis et vix pro iustis mortuus est.

II. Haeretice dicit cum Calvino quod Deus permittit peccatum sub ratione peccati ut reprobos possit damnare: cum revera neqtie homo velit peccatum sub ratione peccati, sed quatenus invenit in ilio bonum iucundum vel utile. Et oinnes patres et divus Thomas asserant permissionem peccati cadere super voluntate ut faciat quidquid vult, et non super peccato ut fiat. Omnia enim mala in omni lege vetantur, bona iubentur, indiflerentia tantum permittuntur.