Jump to content

Pagina:Canti (Sole).pdf/350

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genae tuae, absque eo quod intrinsecus latet.
     4. Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis; mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium.

     5. Duo ubera tua, sicut duo hinnuli capreae gemelli, qui pascuntur in liliis.

     6. Donec aspiret dies et inclinentur umbrae, vadam ad montem myrrhae, et ad collem thuris.

     7. Tota pulcra es, Amica mea, et macula non est in te!

     8. Veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni; coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.