Haec pagina nondum emendata est
4. Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus.
5. Caput ejus aurum optimum; comae ejus sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus.
6. Oculi ejus sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae, et resident juxta fluenta pienissima.
7. Genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis: labia ejus lilia distillantia myrrham primam.
8. Manus illius tornatiles, aureae, plenae hyacinthis: venter ejus eburneus, distinctus sapphiris.