Haec pagina nondum emendata est
13. Revertere, revertere, Sulamithis; revertere, revertere, ut intueamur te!
CAP.VII — 1. Quid videbis in Sullamithe, nisi choros castrorum? Quam pulcri sunt gressus tui in calceamentis, Filia Principis! Juncturae femorum tuorum sicut monilia, quae fabricata sunt manu artificis.
2. Umbilicus tuus crater tornatilis, nunquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.