Pagina:Canti (Sole).pdf/363

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


fructus ejus; et erunt ubera tua sicut botri vineae; et odor oris tui sicut malorum.

     9. Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ruminandum.

    10. Ego Dilecto meo, et ad me conversio ejus!

    11. Veni, Dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis.

    12. Mane surgamus ad vineas; videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica: ibi dabo tibi ubera mea.