Pagina:Carmen Augurale Ad Ambrosium Spinolam.jpg

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

AD ILL. DVCEM AMBROSIVM SPINO-
lam, Carmen Augurale.

OSTENDAM vocat increpitans Flandrus Leospinam,
Vnde sibi grauiter saucia planta dolet,
Sed quo se vertit, medicum non conspicit aptum,
Arte, aere aut armis, qui pede vellat eam.
 5Nam si sanari potuisset sanguine fuso;
Externo ac patrio Pontus et arua fluunt:
Aut nummis neruus belli qui dicitur esse,
Illi si fuerat restituenda salus;
Tertius annus adest millena tot vndique castris
 10Signa Coronarum cogere continuans.
Palladis ingenio sin vt vi Martis egebat;
Arti Troianae iuncta Pelasga fuit,
Omnia sed frustra, numero crescente dierum
bicrescens torquet Spina dolore pedem.
 15Vnde salus igitur posthac speranda Leoni
Quem nondum iuuat aes, arma velingenium?
Ambrosius tandem Dux illi Spinola reddet,
Auxiliante Deo fretus, vt ante gradum.
Quo credas, antiqua fidem sententia firmat,
 20Quae clauum clauum pellere commemorat.
Vt clauum[1] sic o, sic Spinola spinam,
Strenuus et solers, diuit ijsque, potens:
Scilicet vt Batauis erepta Ostenda flagellum
Funestum Flandris desinat esse suis,
 25Quinetiam concors vt amica pace fruatur
Belgica tota, suo libera dissidio.
Hoc, Ligurum decus, Augurium tibi cum prece Flandrae
Legia germanae concino Musa meae.


  1. emendavit: cluuum