Pagina:Cartesius - Meditationes de prima philosophia.djvu/4

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


errores qui a sensibus oriri solent recensentur; modi quibus vitari possint exponuntur; & denique rationes omnes ex quibus rerum materialium existentia possit concludi, afferuntur: non quòd eas valde utiles esse putarim ad probandum id ipsum quod [16] probant, nempe revera esse aliquem mundum, & homines habere corpora, & similia, de quibus nemo unquam sanae mentis seriò dubitavit; sed quia, illas considerando, agnoscitur non esse tam firmas nec tam perspicuas quàm sunt eae, per quas in mentis nostrae & Dei cognitionem devenimus; adeo ut hae sint omnium certissimae & evidentissimae quae ab humano ingenio sciri possint. Cujus unius rei probationem in his Meditationibus mihi pro scopo proposui. Nec idcirco hîc recenseo varias illas quaestiones de quibus etiam in ipsis ex occasione tractatur.