poſſe, atque ita ex eo quod jam ſim non ſequi me mox futurum, niſi aliqua cauſa me quaſi rurſus efficiat ſingulis momentis. non dubitatem illam cauſam quæ me conſeryat, efficientem appellare: Ita etiamſi Deus nunquam non fuerit, quia tamen ille ipſe eſt qui ſe revera conſervat, videtur non nimis improprie dici poſſe ι baηa. Ubi tamen eſt notandum, non intelligi conſervationem quæ fiat per poſitiyum ullum cauſæ effi. cientis influxum, ſed tantum quod Dei eſſentia ſit talis ut non poſſit non ſemper exiſtore. Ex quibus facile reſpondebo ad diſtinctionem verbi, a ſe, quam doctiſſimus Theologus monuit eſſe explicandam. Etſi enim ii qui non niſi ad propriam & ſtrictam effic ientis ſignificationem attendentes cogitant impoſſibile eſſe, ut aliquid ſit cauſa efficiens ſui ipſius, nullumquẽ hic aliud cauſæ genus effic ienti analogum locum habere animadyertunt, non ſoleant aliud intelligere cum dicunt aliquid a ſe eſſe, quam quod nullam habeat cauſam: ſi tamen iidem ipſi ad rem potius quam ad verba velint attendere, facile advertent negatiyam verbi a ſe acceptionem a ſola intellectus humani imperfectione procedere, nullumque in rebus habere fundamientum: quandam vero aliam eſſe poſitiyam, quæ a̓ rerum veritate petita eſt, & de qua ſola meum argumentum proceſſit. Nam ſi, exempli gratia, quis putet corpus aliquod a ſe eſſe: forte non aliud intelligit quam nullam cauſam habete: neque hoc ob poſitiyam ullam rationem affirmat, ſed negative tantum, quia nullam eius cauſam agnoſcit: Atqui hoc imperfectio quædam in eo eſt, ut facile experietur poſtea, ſi conſideret partes temporis unas ab alijs non pendere, nec proinde ex eo quod illud corpus ſupponatur ad hoc uſque tempus a̓ ſe fuiſſe, id eſt, ſine cauſa, hoc ſufficere ut etiam in poſterum ſit futurum, niſi aliqua potenſtia in eo ſit ipſum continuo veluti reproducens. tunc enim videns talem potentiam in idea corporis nullam reperiri, ſtatim inde colliget iſtud a ſe non eſſe: ſumetque hoc verbum ⁊ ſe poſitiye. Simili modo cum dicimus Deum a ſe eſſe, poſſumus quidem etiam intelligere iſtud negatiye, ita ſcilicet ut tantum ſenſus ſit nullam eſſe eius cauſam: ſed ſi prius de cauſa cur ſit, ſi. ve cur eſſe perſe veret, inquiſi vimus. attendenteſque ad immenſam & in. comprehenſibilem potentiam quæ in eius idea continetur, tam exſupe rantem illam agnovimus ut plane ſit cauſa cur ille eſſe perſe veret, nec alia præter ipſam eſſe poſſit, dicimus Deum a ſe eſſe, non amplius negati ve̓, ſed quam maxime poſitive. Quamvis enim dicere non opus ſit illum eſſe cauſam efficicntem ſui ipſius, ne forte̓ de verbis diſputetur, quia tamen hoc quod a ſe ſit, ſire quod nullam a ſe diyerſam habeat cauſam, non a
Pagina:Cartesius - Meditationes de prima philosophia.djvu/57
Appearance