Jump to content

Pagina:Cartesius - Meditationes de prima philosophia.djvu/58

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

nihilo, ſen a reali eius potentiæ immenſitate eſſe percipimus, nobis omninõ licet cogitare illum quodammodo idem præſtare reſpectu ſui ipſius. quod cauſa efficiens reſpectu ſui effectus, ac proinde eſſe a ſeipſo poſitive: licetque etiam unicuique ſeipſum interrogare an eodem ſenſu ſit a ſecumque nullam in ſe invenit potentiam quæ ſufficiat ad ipſum vel per momentum temporis conſeryandum, merito concludit ſe eſſe ab alio: & quidem ab alio qui ſit a̓ ſe, quia cum de tempore præſenti, non de præterito vel futu ro quæſtio ſit, non poteſt hic procedi in infinitum: quinimo etiam hic addam, quod tamen ante non ſcripſi, nequidem ad ſecundam ullam cauſam deveniri, ſed omnino illam in quã tantum potentiæ eſt ut rem extra ſe poſitam conſeryet, tanto magis ſeipſam ſua propria potentia conſeryare, atque adeo a ſe eſſe. Cum autem dicitur omnem ſimitationem eſſe a cauſa., rem quidem veram puto intelligi, ſed verbis minus propriis exprimi, difficultatemque non ſolyi: nam proprie loquendo limitatio eſt tantum negatio ulterioris perfectionis: quæ negatio non eſt a cauſa, ſed ipſa res limitata. Etſi autem verum ſit rem omnem limitatam eſſe a cauſa, per ſe tamen non patet, ſed aliunde eſt probandum: ut enim optime reſpondet ſubtilis Theologus. putari poteſt rem unamquamque hoc vel illo modo eſſe Iimita. tam, quia hoc attinet ad eius naturam, ut eſt de natura trianguli quod non pluribus lineis conſtet quam tribus. Per ie autem notum mihi videtur omne id quod eſt, vel eſſe a cauſa, vel a ſe tanquam a cauſa: nam cum non modo exiſtentiam, ſed etiam exiſtentiæ negationem intelligamus. nihil poſſumus fingere ita eſſe a̓ ſe, ut nulla danda ſit ratio cur potius exiſtat quam non exiſtat, hoc eſt ut illud a ſe non debeamus interpretari tanquam a̓ cauſa, propter exſuperantiam poteſtatis, quam in uno Deo eſſe poſſe facillime demonſtratur. Quod deinde mihi concedit, etiamſi ſane dubitationem non admittat, tam parum tamen vulgo conſideratur, & tanti eſt momenti ad omnem philoſophiam tenebris eruendam, ut dum illud auctoritate ſua confirmat, me in inſtituto meo multum juyet. Prudenter vero hic quærit, an clare̓ & diſtincte̓ cognoſcam infinitum: etſi enim obiectionem iſtam prævenire conatus ſim, tam ſponte tamen unicuique obyia eſt, ut operæ pretium ſit ad illam fuſius reſpondere. Itaque imprimis hic dicam infinitum quã infinitum eſt, nullo quidem modo comprehendi, ſed nihilominus tamen intelligi, quatenus ſcilicet clare & diſtincte̓ intelligere aliquam rem talem eſſe, ut nulli plane̓ in ea limites poſſint reperiri, eſt clare intelligere illam eſſe infinitam. Et quidem hic